monumenta.ch > Plinius > sectio 204 > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 85, 8
Et multum misericors. Non enim solum misericors, sed multum misericors: abundat enim iniquitas nostra, abundat et misericordia tua. Et multum misericors es omnibus invocantibus te. Et quid est quod dicit multis locis Scriptura, quia invocabunt, et non exaudiam eos (certe misericors omnibus invocantibus te); nisi quia quidam invocantes, non ipsum invocant? de quibus dicitur, Deum non invocaverunt . Invocant, sed non Deum. Invocas quidquid amas; invocas quidquid in te vocas, invocas quidquid vis ut veniat ad te. Porro, si Deum propterea invocas, ut veniat ad te pecunia, ut veniat ad te haereditas, ut veniat ad te saecularis dignitas; illa invocas quae vis ut veniant ad te: sed Deum tibi adiutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Deus bonus, si det quod vis. Quid, si male vis, nonne erit magis non dando misericors? Porro, si non dederit, iam nihil tibi Deus est; et dicis: Quantum rogavi, quam saepe rogavi, et non sum exauditus! Quid enim petebas? Forte mortem inimici tui. Quid, si et ille petebat tuam? Qui te creavit, ipse et illum; homo es, homo est et ille: Deus autem iudex est; audit ambos, et non exaudit ambos. Tristis es, quia non es exauditus contra illum; gaude, quia non est exauditus contra te. Ego, inquis, non hoc petebam; non inimici mei petebam mortem, sed vitam petebam filii mei: quid mali petebam? Nihil mali petebas, sicut tu sentiebas. Nam quid, si ille raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius ? Sed peccator, inquis, erat; et ideo volebam eum vivere, ut corrigeretur. Tu volebas eum vivere, ut melior esset: quid si Deus noverat, si viveret, peiorem futurum? Unde ergo nosti quid illi prodesset, mori an vivere? Si ergo non nosti, redi ad cor tuum, dimitte Deo consilium suum. Quid ergo, inquis, faciam? quid orem? Quid ores? Quod te docuit Dominus, quod te docuit coelestis magister. Invoca Deum tanquam Deum, ama Deum tanquam Deum: illo melius nihil est; ipsum desidera, ipsum concupisce. Vide invocantem Deum in alio psalmo: Unam petii a Domino hanc requiram. Quid est quod petit? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Utquid hoc? Ut contempler delectationem Domini . Si ergo amator Dei esse vis, sincerissimis medullis castisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia quo iucundius nihil invenis, quo melius, quo laetius, quo diuturnius Quid enim tam diuturnum, quam id quod est sempiternum? Non times ne aliquando a te pereat, qui facit ne tu pereas. Si ergo tu invocas Deum tanquam Deum, securus esto, exaudiris; pertines ad istum versum, Et multum misericors omnibus invocantibus te.